Chapters
Utrum intellectus humanus sit forma substantialis corporis humani
Arguitur quod sic, per definitionem animae datam in secundo huius quam Aristotelis dicit esse ŞcommunissimamŤ, et per conse- 5 quens ipsa convenit animae intellectivae. Ibi enim dicitur quod anima est Şactus corporisŤ, etc. Idem autem est actus et forma; ergo etc.
Utrum omnis intellectio simplex sit vera
Et arguitur quod non, quia si omnis conceptus simplex sit verus, sequeretur quod etiam omnis vox significativa correspondens conceptui simplici esset vera, cum non sit vera vel falsa in voce si- gnificativa vel scriptura nisi ratione verae vel falsae in mente.
Utrum punctum monstretur vel intellegatur ut privatio
Et arguitur quod non: vel punctum nihil est vel aliquid est. Si nihil est, tunc non intelligitur secundum dicta in alia quaestione. Et si aliquid est, tunc debet intelligi positive, cum omne ens sit positive, et cum si punctum est aliquid, ipsum est magnitudo, quae positive intelligitur.
Utrum non ens possit intelligi
Quia Aristoteles determinat de modo intelligendi punctum, et hoc nomen punctum videtur significare indivisibile in magnitudine et nihil est tale, prout debet videri sexto Physicorum, ideo quaeritur utrum non ens possit intelligi.
Utrum intellectus humanus possit se intelligere.
1. Et arguitur primo quod non, quia sensus non potest se sentire; igitur intellectus non potest se intelligere. Consequentia patet, quia sicut se habet sensus ad sensibilia, sic se habet intellectus ad intelligibilia, ut dicit Aristoteles.
Utrum sensibilia communia sint per se sensibilia
Arguitur quod non, quia illud non est per se sensibile quod non potest sentiri nisi per aliud vel cum alio quod sibi non determinat, immo cum quo coniungitur per accidens et contingenter. Sic autem est de sensibilibus communibus.
Utrum potentiae animae sint distinctae ab ipsa anima.
Et arguitur quod sic, quia aliter non essent distinctae ab invicem. Sed ego probo quod sint distinctae ab invicem etiam in eodem supposito, ubi tamen dictum est quod non est nisi unica anima. Et hoc probo multipliciter.
Utrum omnis anima sit actus primus corporis organici.
Et arguitur quod non sit actus primus, quia solus Deus est actus primus; omnia enim alia sunt ipso posteriora. Et etiam formae elementorum sunt priores naturaliter formis aliis; ideo formae mixtorum, cuiusmodi sunt animae, non sunt primi actus.
Utrum sensus possit decipi circa sensibile proprium sibi
Arguitur quod sic quia intellectus est multo potentioris virtutis et certioris quam sensus, sed ipse potest errare circa obiectum proprium; igitur, magis sensus. Consequentia tenet per locum a minori. Minus enim videtur quod virtus potentior et certior debeat decipi quam potentia vel virtus minus ce...
see more
Utrum color sit proprium obiectum visus
Arguitur quod sic quia Commentator dicit quod color est visibilis sicut homo est risibilis. Et tamen etiam ponitur communiter quod homo est per se et primo risibilis.
Utrum sint tantum quinque sensus exteriores
Et arguitur quod sint plures, quia statim dictum est quod duplex est sensus tactus, et praeter illum sunt alii quatuor, scilicet visus, auditus, olfactus, et gustus; igitur sunt sex.
Utrum necesse est ad sentiendum esse sensum agentem
Arguitur quod sic quia sicut se habet intellectus ad intelligibilia, sic etiam sensus ad sensibilia, ut habetur tertio huius; et apparet quod sit conveniens proportio; sed ad intelligendum necesse est concurrere intellectum agentem, ut apparet tertio huius; ergo etc.
Utrum tactus sit unus sensus vel plures
Arguitur primo quod sit unicus, scilicet in uno homine, quia ex parte animae non est plurificatus, cum sit una anima et indivisibilis. Et similiter ex parte corporis est unus, cum corpus sit unum continuum licet sit divisibile.
Utrum sensus sit virtus passiva
Arguitur quod non quia materiae est pati et formae est agere, agit enim agens secundum quod est in actu et patitur passum secundum quod est in potentia, ut patet tertio Physicorum et primo De generatione et ubicumque Aristoteles loquitur de ista materia; sensus autem est forma et non materia; ergo e...
see more
Utrum tota anima sit in qualibet parte corporis animati.
Arguitur primo quod non quia sequeretur quod pes equi esset animal et etiam pes hominis esset homo, quod est falsum, quia non posset dici rationabiliter quod animal esset pes equi nisi esset equus, nec pes hominis nisi esset homo, et absurdum esset dicere quod pes equi sit unus equus vel pes hominis...
see more