Ad Varronem

Classical Quarterly 11 (03):140- (1917)
  Copy   BIBTEX

Abstract

VBI Varro de uilla rustica facienda agit, de culina haec monet: in primisculina uidenda ut sit admota, quod ibi hieme antelucanis temporibus aliquot res conficiuntur, cibus paratur ac capitur. Hunc locum legentes sponte nosmet ipsos rogamus, quid sibi uelit illud admota. ‘Prope cellam uilici,’ inquit Keilius , de qua paulo ante sermo est: uilici proximum ianuam cellam esse oportet eumque scire, qui introeat aut exeat noctu quidue ferat, praesertim si ostiarius est nemo. Sed si locum ita interpretamur, quomodo intellegenda est sententia, quae sequitur, causalis: quod ibi hieme cet.? Num uilicus in cella iacens uel sedens moderari debebat opera, quae mane in culina fiebant ? An idcirco culinam proximam cellae uilici esse oportebat, ut inter utramque paruum spatium interesset, si uilicus ab altera ad alteram commeare uellet? Et hoc et illud uix credibile est Varronem significare uoluisse. Accedit, quod in uilla rustica culina non prope ianuam est, sed in parte interiore cohortis, quemadmodum docent fundamenta aperta uillae rusticae Pompeianae , et probatur uerbis Vitruuii , qui ita praecipit: ‘in corte culina quam calidissimo loco designetur.’ Quae cum ita se habeat, apud Varronem legendum esse puto: in primis culina uidenda ut sit admota, h.e.ad meridiem spectans . Nam si ita legimus, neque admota suo caret datiuo,1 et perspicuum fit, quid sententia causalis quod ibi hieme cet. sibi uelit. Diligenti enim domino ‘prouidendum’ est, ‘familia ubi uersetur, si fessi opere aut frigore aut calore, ubi commodissime possint se quiete reciperare’ . Talis dominus etiam curabit, ut ‘hieme antelucanis temporibus’ serui ‘aliquot res conficere et cibum parare et capere’ possint loco calidissimo uillae , sed situe hie locus longe an prope a cella uilici, nihil ad rem pertinet

Links

PhilArchive



    Upload a copy of this work     Papers currently archived: 91,386

External links

Setup an account with your affiliations in order to access resources via your University's proxy server

Through your library

Similar books and articles

Ad Varronem.J. van Wageningen - 1912 - Classical Quarterly 6 (03):206-.
Ad Tibvllvm.J. Wageningen - 1917 - Classical Quarterly 11 (03):131-.
Ad Tibvllvm.J. Van Wageningen - 1912 - Classical Quarterly 6 (03):205-.
De Tvnica Lintea.J. Van Wageningen - 1913 - Classical Quarterly 7 (03):196-.
Emotions, Truths and Meanings Regarding Cattle: Should We Eat Meat? [REVIEW]Michiel Korthals - 2012 - Journal of Agricultural and Environmental Ethics 25 (4):625-629.

Analytics

Added to PP
2010-12-09

Downloads
18 (#814,090)

6 months
9 (#295,075)

Historical graph of downloads
How can I increase my downloads?

Citations of this work

No citations found.

Add more citations

References found in this work

No references found.

Add more references