Abstract
laudationem ferculum est insecutum plane non pro expectatione magnum: novitas tamen omnium convertit oculos. rotundum enim repositoriurr duodecim habebat signa in orbe disposita, super quae proprium convenien. temque materiae structor imposuerat cibum: super arietem cicer arietinum, super taurum bubulae frustum, super geminos testiculos ac rienes, supei cancrum coronam, super leonem ficum Africanam, super virginem steriliculam super libram stateram in cuius altera parte scriblita erat, in altera placenta super scorpionem † pisciculum marinum, super sagittarium oclopetam, supei capricornum locustam marinam,† super pisces duos mullos. in medio autem caespes cum herbis excisus favum sustinebat